James 2

Dominus non divites invitat ad fidem et pauperes despicit, sed pauperes elegit in hoc mundo, et eos fide donavit. Mundus pauperem abjicit, divitem colit; fides Christi econtra docet quia omnis gloria divitum tanquam flos feni, misericordia in pauperes floret in aeternum. Dominum gloriae nominat, ut ejus jussis obediatur, qui sempiterna gloria remunerat id quod pro ejus amore pauperibus datur. . BED. Diligentius attendite, quia non qui ditiores in saeculo, etc., usque ad sed hos tamen exspectatione futuri regni praeclaros reddidit et nobiles. BED. Pauperes elegit Deus qui alibi ait: Pauperes etiam parentes quorum nutriretur officio elegit. Apertius ostendit quos divites superius dixerit, scilicet illos qui divitias Christo praeferunt, et ipsi alieni a fide, eos qui credunt per potentiam opprimunt, et ad judicia potentiorum trahunt. Et est alia causa quare non sunt eligendi, quia mala inferunt fidelibus. Haec apostolorum temporibus plures gentilium et Judaeorum, maxime ditiores fecisse inveniuntur. Quia aspere et de contemptu divitum locutus erat, et quodammodo contrarius legi divinae, quae omnes diligi praecipit, ne omnino contemnendi divites putentur, subdit: quasi dicat propter praedictas causas non sunt eligendi, sed si perficitis hanc legem quae dicit: Matth. 22., benefacitis; quia, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi. Id est excellentem, vel quia communis est omnibus, et omnes complectitur. Vel quae dicit: Levit. 19., et alibi: Deut. 1.. . Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit: etc. Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quae est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, caetera, quae completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit. . BED. Quandoquidem malum est divitem propter divitias eligi, etc., usque ad quae spontaneos vocat ad poenitentiam et peccata dimittit. Quasi diceret: Bene loquimini, et bene facite: quia si negligitis, gravius damnabimini quam qui fuerunt in tempore Moysi, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Quo plus majorem quis misericordiam a Domino consequitur, eo injustius indigenti proximo misericordiam negat, et justius luit poenas impietatis. BED. Sicut in judicio dolebit ille qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exsultabit atque gaudebit. etc. ID. Hic latius disputat de operibus misericordiae, ut quos praecedente sententia terruerat, consoletur, docendo quibus remediis expientur quotidiana peccata, sine quibus non agitur vita. Ne illi qui non in uno tantum, sed in multis offendunt, in judicio inveniantur rei omnium. . Non solum propter praedictas rationes debetis ad bene operandum incitari, sed etiam propter hoc ne improperium ab aliis patiamini, quia aliquis assumpta fiducia de suis operibus ut ostendat solam fidem non valere, improperando dicet: etc. etc. Probavit eos qui opera non habent veram fidem non habere; nunc cujusmodi fidem habeant, patefacit, ne illam talem fidem magnifaciant. BED. Scriptum est, etc., usque ad daemonibus tardiores et proterviores sunt existimandi. BED. Probato, quod fides sine operibus mortua est, etc., usque ad imitentur in tentatione et in operatione. etc. ID. Quod Abraham per fidem sine operibus justificatus dicitur, etc., usque ad de utroque in exemplum proponitur. Magna tentatio, cum filium jubebatur occidere; magna fides, cum etiam de mortuo credebat se posse semen accipere; magnum opus, cum dilectissimum non dubitaret offerre. etc. Quia obtulit illum, in quo acceperat promissionem, apparet magna virtus fidei: quia, etsi eum offerret, credebat promissionem implendam, quia potentem credebat Deum etiam suscitare mortuum. BED. Ne causarentur opera tanti patris se imitari non posse, etc., usque ad et annumerata in generationibus Salvatoris. . .
Copyright information for VulgGlossa